Zaujímavosti o referátoch
Ďaľšie referáty z kategórie
Cultura y lengua latinas V.
Dátum pridania: | 15.05.2004 | Oznámkuj: | 12345 |
Autor referátu: | fernando | ||
Jazyk: | Počet slov: | 8 540 | |
Referát vhodný pre: | Stredná odborná škola | Počet A4: | 31.4 |
Priemerná známka: | 2.97 | Rýchle čítanie: | 52m 20s |
Pomalé čítanie: | 78m 30s |
Quocirca et absentes adsunt, et egentes abundant, et imbecilli valent, et (quod difficilius dictu est) mortui vivunt; tantus eos honos, memoria, desiderium prosequitur amicorum; ex quo illorum beata mors videtur, horum vita laudabilis. Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiæ conjunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intelligitur, quanta vis amicitiæ concordiæque sit, ex dissensionibus atque discordiis perspici potest. Quæ enim domus tam stabilis, quæ tam firma civitas est, quæ non odiis et dissidiis funditus possit everti? ex quo, quantum boni sit in amicitia, judicari potest. 24. Agrigentinum quidem doctum quemdam virum carminibus Græcis vaticinatum ferunt, quæ in rerum natura totoque mundo constarent quæque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam. Atque hoc quidem omnes mortales et intelligunt et re probant. Itaque si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus? Qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvii nova fabula, quum, ignorante rege, uter eorum esset Orestes, Pylades Orestem esse se diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestes se esse perseveraret! Stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim suam, quum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero judicarent. Hactenus mihi videor, de amicitia quid sentirem, potuisse dicere: si qua præterea sunt (credo autem esse multa,) ab iis, si videbitur, qui ista disputant, quæritote.
25. FANN. Nos vero a te potius; quamquam etiam ab istis sæpe quæsivi et audivi non invitus equidem; sed aliud quoddam filum orationis tuæ.
SCÆV. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, quum est de republica disputatum, affuisses. Qualis tum patronus justitiæ fuit contra accuratam orationem Phili!.
FANN. Facile id quidem fuit justitiam justissmo viro defendere.
SCÆV. Quid amicitiam? nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia justitiaque servatam maximam gloriam ceperit?
Es ilustrativo insertar también un trozo de "Cognitionis amor hominis insitus":
Tantus est innatus in nobis cognitionis amor et scientiæ, ut nemo dubitare possit, quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur.