Zaujímavosti o referátoch
Ďaľšie referáty z kategórie
Cultura y lengua latinas V.
Dátum pridania: | 15.05.2004 | Oznámkuj: | 12345 |
Autor referátu: | fernando | ||
Jazyk: | ![]() |
Počet slov: | 8 540 |
Referát vhodný pre: | Stredná odborná škola | Počet A4: | 31.4 |
Priemerná známka: | 2.97 | Rýchle čítanie: | 52m 20s |
Pomalé čítanie: | 78m 30s |
Occidet, et serpens, et fallax herba ueneni
occidet; Assyrium uolgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
iam legere et quae sit poteris cognoscere uirtus,
rnolli paulatim flauescet campus arista,
incultisque rubens pendebit sentibus uia,
et durae quercus sudabunt roscida mella. Pauca tamen suberunt priscae uestigia fraudis,
quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. Alter erit tum Tiphys, et altera quae uehat Argo
delectos heroas; erunt etiam altera bella,
atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata uirum te fecerit aetas,
cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
mutabit merces; omnis feret omnia tellus. Non rastros patietur humus, non uinea falcem;
robustus quoque iam tauris iuga soluet arator;
nec uarios discet mentiri lana colores,
ipse sed in pratis aries iam suaue rubenti
murice, iam croceo mutabit uellera luto;
sponte sua sandyx pascentes uestiet agnos.
"Talia saecla" suis dixerunt "currite" fusis
concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,
cara deum soboles, magnurn louis incrementum!
Aspice conuexo nutantem pondere mundum,
terrasque tractusque maris caelumque profundum. Aspice, uenturo laetantur ut omnia saeclo.
O mihi tum longae maneat pars ultima uitae,
spiritus et quantum sat erit tua dicere facta!
Non me carminibus uincat nec Thracius Orpheus,
nec Linus, huic mater quamuis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo,
Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice uictum.
Incipe, parue puer, risu cognoscere matrem:
matri longa decem tulerunt fastidia menses;
incipe, parue puer: qui non risere parentes,
nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.
AENEIDOS LIBER II
Conticuere omnes, intentique ora tenebant;
Inde torro pater Aeneas sic orsus ab alto:
"Infandum, regina, jubes renovare dolorem,
Trojanas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai; quæque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve, aut duri miles Ulyssei
Temperet a lacrymis? Et jam nox humida coelo
Præcipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros,
Et breviter Trojæ supremum audire laborem,
Quanquam animus meminisse horret, luctuque refugit,
Incipiam.