Zaujímavosti o referátoch
Ďaľšie referáty z kategórie
Cultura y lengua latinas V.
Dátum pridania: | 15.05.2004 | Oznámkuj: | 12345 |
Autor referátu: | fernando | ||
Jazyk: | ![]() |
Počet slov: | 8 540 |
Referát vhodný pre: | Stredná odborná škola | Počet A4: | 31.4 |
Priemerná známka: | 2.97 | Rýchle čítanie: | 52m 20s |
Pomalé čítanie: | 78m 30s |
Qui quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab se donum acciperet, coeperunt: haud minorem ejus rei apud se gratiam futuram esse, affirmantes, quam redditæ inviolatæ foret virginis. Scipio, quando tanto opere peterent, accepturum se pollicitus, poni ante pedes jussit: vocatoque ad se Allucio, "Super dotem, inquit, quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent:" aurumque tollere, ac sibi habere jussit. His lætus donis honoribusque dimissus domum, implevit populares laudibus meritis Scipionis: "venisse diis simillimum juvene, vincentem omnia, quum armis, tum benignitate ac beneficiis". Itaque, delectu clientum habito, cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.
LI. Scipio retentum secum Lælium, dum captivos obsidesque et prædam ex consilio ejus disponeret, satis omnibus compositis, data quinquereme, captivisque, Magone et quindecim fere senatoribus, qui simut cum eo capti erant, in navem impositis, nuntium victoriæ Romam mittit. Ipse paucos dies, quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit. Primo die legiones in armis quattuor millium spatio decurrerunt: secundo die arma curare et tergere ante tentoria jussit: tertio die rudibus inter se in modum justæ pugnæ concurrerunt, præpilatisque missilibus jaculati sunt; quarto die quies data: quinto iterum in armis decursum est. Hunc ordinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt. Remigium classicique milites, tranquillo in altum evecti, agilitatem navium simulacris navalis pugnæ experiebantur. Haec extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant. Urbs ipsa strepebat apparatu belli, fabris omnium generum in publica officina inclusis. Dux cuncta pari cura obibat. Nunc in classe ac navali erat: nunc cum legionibus decurrebat: nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quæque in officinis, quæque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo plurima in singula dies certam ne ingenti faciebat.
Marcus Annæus Seneca (58 a.C. - 38 d.C.), orador e historiador, maestro de retó-rica nacido en Córdoba, Iberia. Se le conoce como Séneca el Mayor para distinguirlo de Lucius Annæus Seneca, su hijo también escritor moralista.
Escribió un Tratado "Oratorum et Rhetorum Sententiæ divisiones, Colores contro-versarium" en 10 libros que es una colección de ejemplos de las orationes más sobresa-lientes, hecho a pedido de sus hijos, estudiantes de retórica. De 74 Controversiæ nos han llegado sólo 35.