Zaujímavosti o referátoch
Ďaľšie referáty z kategórie
Cultura y lengua latinas V.
Dátum pridania: | 15.05.2004 | Oznámkuj: | 12345 |
Autor referátu: | fernando | ||
Jazyk: | Počet slov: | 8 540 | |
Referát vhodný pre: | Stredná odborná škola | Počet A4: | 31.4 |
Priemerná známka: | 2.97 | Rýchle čítanie: | 52m 20s |
Pomalé čítanie: | 78m 30s |
Videmusne, ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut pulsi recurrant, ut aliquid scire se gaudeant? ut aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis atque ejusmodi spectaculis teneantur, ob eamque rem vel famem et sitim perferant? Quid vero? Qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudinis, nec rei familiaris habere rationem, omniaque perpeti, ipsa cognitione et scientia captos, et cum maximis curis et laboribus compensare eam quam ex discendo capiant, voluptatem?
Mihi quidem Homerus hujusmodi quiddam vidisse videtur in iis quæ de Sirenum cantibus finxerit. Neque enim vocum suavitate videntur, aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitæ, qui prætervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur: ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhærescerent. Ita enim invitant Ulixem: (nam verti, ut quædam Homeri, sic istum ipsum locum):
O decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixe,
auribus ut nostros possis agnoscere cantus?
Nam nemo hæc umquam est transvectus cærula cursu,
quin prius astiterit, vocum dulcedine captus,
post, variis avido satiatus pectore musis,
doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
Nos grave certamen belli clademque tenemus,
Græcia quam Trojaæ divino numine vexit,
omniaque e latis rerum vestigia terris.
Vidit Homerus, probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus vir irretitus teneretur. Scientiam pollicentur: quam non erat mirum sapientiæ cupido patria esse cariorem. Atque omnia quidem scire, cujuscumque modi sint, cupere curiosorum: duci vero majorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiæ, summorum virorum est putandum.
Quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui, dum in pulvere quædam describit attentius, ne patríam quidem captam esse senserit? Quantum Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis? Quo studio Aristophanem putamus ætatem in litteris duxisse? Quid de Pythagora? quid de Platone aut de Democrito loquar? a quibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras esse pergratas. Quæ qui non vident, nihil umquam magna cognitione dignum amaverunt. Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli dicunt ea studia, quæ dixi, non intelligunt, idcirco esse propter se expetenda, quod, nulla utilitate objecta, delectentur animi, atque ipsa scientia, etiam si incommodatura sit, gaudeant.
Sed quid attinet de rebus tam apertis plura requirere? Ipsi enim quæramus a nobis, stellarum motus contemplationesque rerum coelestium eorumque omnium, quæ naturæ obscuritate occultantur, cognitiones quemadmodum nos moveant: et quid historia delectet, quam solemus persequi usque ad extremum: prætermissa repetimos, inchoata persequimur. Nec vero sum inscius, esse utilitatem in historia, non modo voluptatem.