Cultura y lengua latinas V.
Ipse ille patriarcha cum Aegyptum uenerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum. Genus hominum seditiosissimum, uanissimum, iniuriosissimum, ciuitas opulenta, diues, fecunda, in qua nemo uiuat otiosus. Alii, uitrum confiant, aliis charta conficitur, omnes certe linifiones
cuiuscumque artis et uidentur. Et habent podagrosi, quod agant, habent cisi, quod agant, habent caeci quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi uiuunt. Vnus illis deus nummus est. Hunc Christiani, hunc ludaci, hunc omnes uenerantur et gentes. Et utinam melius esset morata ciuitas, digna profecto, quae pro sui fecunditate, quae pro su magnitudine totius Aegypti teneat principatum. Huic ego cuncta concessi, uetera priuilegia reddidi, noua sic addidi, ut praesenti gratias agerent. Denique ut primum inde discesi, et in filium meum Verum multa dixerunt, et de Antinoo quae dixerint, comperisse te credo...
"Nihil illis opto nisi ut pullis suis alentur, quas quemadmodum fecundant, pudet dicere. Calices tibi allessontes versicolores transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit tibi et sorori meae specialiter dedicatos; quos tu velim festis diebus convivis adhibeas. Caveas tamen ne his Africanus noster indulgenter utatur.".