referaty.sk – Všetko čo študent potrebuje
Barbora
Streda, 4. decembra 2024
Cultura y lengua latinas V.
Dátum pridania: 15.05.2004 Oznámkuj: 12345
Autor referátu: fernando
 
Jazyk: Španielčina Počet slov: 8 540
Referát vhodný pre: Stredná odborná škola Počet A4: 31.4
Priemerná známka: 2.97 Rýchle čítanie: 52m 20s
Pomalé čítanie: 78m 30s
 

Quid? quum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest, cum voluptate legimus? Quid? quum volumus nomina eorum, qui quid gesserint, nota nobis esse, parentes, patriam, multa præterea minime necessaria? quid quod homines infima fortuna, nulla spe rerum gerendarum, opifices, denique, delectantur historia? maximeque eos videre possumus res gestas audire et legere velle, qui a spe gerendi absunt, confecti senectute. Quocirca intelligi necesse est, in ipsis rebus, quæ discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur.
Ac veteres quidem philosophi, in beatorum insulis, fingunt, qualis futura sit vita sapientium, quos cura omni litteratos, nullum necessarium vitæ cultum aut paratum requirentes, nihil aliud esse acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturæ cognitione consumant. Nos autem non solum beatæ vitæ sitam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum miseriarum. Itaque multi, quum in potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exsilio, dolorem suum doctrinæ studiis levaverunt.
Princeps hujus civitatis Phalereus Demetrius, quum patria pulsus esset injuria, ad Ptolemæum se regem Alexandriam contulit, qui quum in hac ipsa philosophia, ad quam te hortamur, excelleret, Theophrastique esset auditor; multa præclara in illo calamitoso otio scripsit, non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus: sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus. Equidem e Cn. Aufidio, prætorio, erudito homine, oculis capto, sæpe audiebam, quum se lucis magis, quam utilitatis desiderio moveri diceret. Somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quamdam laboris afferret, contra naturam putaremus datum. Aufert enim sensus, actionemque tollit omnem. Itaque, si aut requietem natura non quæreret, aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur; qui etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam vigilias suscipere soleamus.
Sunt autem etiam clariora, vel plane perspicua, nec dubitanda indicia naturae, maxime scilicet in homine, sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semper, neque ulla conditione quietem sempiternam possit pati. Facile est hæc cernere in primis puerorum ætatulis. Quamquam enim vereor, ne nimius in hoc genere videar: tamen omnes veteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, quod in pueritia facillime se arbitrentur naturæ voluntatem posse cognoscere. Videmus igitur, ut conquiescere ne infantes quidem possint. Quum vero paulum processerint, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem deterreri possint; eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum ætatibus.
 
späť späť   2  |  3  |   4  |  5  |  6  |  ďalej ďalej
 
Copyright © 1999-2019 News and Media Holding, a.s.
Všetky práva vyhradené. Publikovanie alebo šírenie obsahu je zakázané bez predchádzajúceho súhlasu.