Zaujímavosti o referátoch
Ďaľšie referáty z kategórie
Cultura y lengua latinas V.
Dátum pridania: | 15.05.2004 | Oznámkuj: | 12345 |
Autor referátu: | fernando | ||
Jazyk: | Počet slov: | 8 540 | |
Referát vhodný pre: | Stredná odborná škola | Počet A4: | 31.4 |
Priemerná známka: | 2.97 | Rýchle čítanie: | 52m 20s |
Pomalé čítanie: | 78m 30s |
También escribió algunos: "Poemæ eroticæ", desaparecidos.
CORNELII NEPOTIS
DE VITA
EXCELLENTIVM IMPERATORVM
TITUM POMPONIVM ATTICVM.
Liber Primus
AVCTORIS PRÆFATIO
Non dubito fore plerosque, ATTICE, qui hoc genus scripturæ, leve, et non satis dignum summorum personis judicent, cum relatum legent quis musicam docuerit Epaminondam; aut in ejus virtutibus commemorari, saltasse eum commode, scienterque tibiis cantasse.
Sed hi erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum, nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus conveniat, putabunt. Hi, si didicerint, non eadem omnibus esse honesta, atque turpia, sed omnia majorum institutis judicari, non admirabuntur, nos in Grajorum virtutibus exponendis mores eorum secutos. Neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo viro, sororem germanam habere in matrimonio: quippe cum ejus cives eodem uterentur instituto. Ad id quidem nostris moribus nefas habetur. Laudi in Graecia ducitur adolescentulis, quam plurimos habere amatores. Nulla Lacedaemone tam est nobilis vidua, quae non scenam eat mercede conducta. Magnis in laudibus tota fuit Graecia, victorem Olympiae citari. In scenam vero prodire, et populo esse spectaculo, nemini in eisdem gentibus fuit turpitudini. Quae omnia apud nos partim infamia, partim humilia, atque ab honestate remota pronuntur.
Contra ea pleraque nostris moribus sunt decora, quae apud illos turpia putantur. Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? aut cujus materfamilias non primum locum tenet aedium, atque in celebritate versatur? quod multo fit aliter in Graecia. Nam neque in convivium adhibetur, nisi propinquorum: neque sedet nisi in interiore parte aedium, quae gynaeconitis appellatur; quo nemo accedit, nisi propinqua cognatione conjunctus.
Sed plura persequi tum magnitudo voluminis prohibet, tum festinatio, ut ea explicem quae exorsus sum. Quare ad propositum veniemus, et in hoc exponemus libro vitas excellentium Imperatorum.
CAPUT PRIMUM
Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis, et gloria majorum, et sua modestia, unus omnium maxime floreret; eaque esset aetate, ut non jam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui, talem futurum, qualem cognitum judicarunt: accidit, ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere. Cujus generis cum magnus numerus esset, et multi ejus demigrationis peterent societatem, ex his delecti Delphos deliberatum missi sunt, qui consulerent Apollinem, quo potissimum duce uterentur: namque tum Thraces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum. His consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem sibi Imperatorem sumerent. Id si fecissent, incoepta prospera futura.
Hoc oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus, cum accessisset Lemnum, et incolas ejus insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut Lemnii sua sponte facerent, postulasset, illi irridentes responderunt: Tum id se facturos, cum ille, domo navibus proficiscens, vento Aquilone venisset Lemnum.