Zaujímavosti o referátoch
Ďaľšie referáty z kategórie
Cultura y lengua latinas V.
Dátum pridania: | 15.05.2004 | Oznámkuj: | 12345 |
Autor referátu: | fernando | ||
Jazyk: | ![]() |
Počet slov: | 8 540 |
Referát vhodný pre: | Stredná odborná škola | Počet A4: | 31.4 |
Priemerná známka: | 2.97 | Rýchle čítanie: | 52m 20s |
Pomalé čítanie: | 78m 30s |
Pisone consulibus, regni cupiditate inductus conjurationem nobilitatis fecit, et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, quum virtute omnibus præstarent, totius Galliæ imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur; una ex parte, flumine Rheno latissimo, qui agrum helvetium a Germanis dividit; altera ex parte, monte Jura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia, lacu Lemano, et flumine Rhodano, qui Provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur, et minus facile finitimis bellum inferre possent: qua de causa homines bellandi cupidi magno dolore afficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis, angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longítudinem millia passum ducenta et quadraginta, in latitudinem centum et octoginta patebant.
3. His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt ea, quæ ad proficiscendum pertinerent, comparare: jumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere; sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret; cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur.
6. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire posset: unum per Sequanos angustum et difficile, inter montem Juram et flumen Rhodanum, quo vix singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent: alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod Helvetiorum inter fines et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit, isque nonnullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est, proxirnumque Helvetiorum finibus, Geneva: ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum romanum viderentur, existimabant, vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant: is dies erat ante diem quintum kalendas Apriles, L. Pisone, A. Gabinio consulibus.
7. Cæsari quum id nuntiatum esset, eos per Provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci, et quam maximis potest itineribus, in Galliam ulteriorem contendit, et ad Genevam pervenit. Provinciæ toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una); pontem, qui erat ad Genevam, jubet rescindi.