Zaujímavosti o referátoch
Ďaľšie referáty z kategórie
Cultura y lengua latinas V.
Dátum pridania: | 15.05.2004 | Oznámkuj: | 12345 |
Autor referátu: | fernando | ||
Jazyk: | ![]() |
Počet slov: | 8 540 |
Referát vhodný pre: | Stredná odborná škola | Počet A4: | 31.4 |
Priemerná známka: | 2.97 | Rýchle čítanie: | 52m 20s |
Pomalé čítanie: | 78m 30s |
Historiador, Cuestor en Sicilia, fuente informativa para Salustio con su "Romæ Historia" y "De Plauto Comentaria", actual-mente extraviados.
Caius Sallustius Crispus (80 a.C. - 34 a.C.?). Historiador culto, pero de origen humilde. Licencioso. Cuestor, tribuno y pretor. Depuesto del Senatus por vicioso, César lo nombró proconsul en Numidia: saqueó prácticamente la provincia y volvió riquísimo dándose vida fastuosa. Dice De Miguel: "Es curioso que un hombre tan sinvergüenza escribiera predicando la rectitud".
De él se conservan la "Catilinæ coniuratio" y "Bellum Iugurthinum" que sirvió de inspiración a Tácito.
El texto que sigue pertenece a Libro V de esa última obra:
SALLVSTII
BELLVN IVGVRTHINVM
V. Bellum scripturus sum, quod populus Romanus, cum lugurtha, rege Numidarum, gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est. Quae contentio divina et humana cuncta permiscuit, eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sed priusquam huiuscemodi rei initium expedio, pauca supra repetam quo ad cognoscendum omnia inlustria magis magisque in aperto sint.
Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa, rex Numidarum, accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur anxius erat.
VII. His difficultatibus circumventus, ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino Micipsa, cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter ac ratus evenit. Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providencia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet. Igitur imperator omnis fere res asperas per lugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat.