referaty.sk – Všetko čo študent potrebuje
Klement
Sobota, 23. novembra 2024
Cultura y literatura latinas VI.
Dátum pridania: 15.05.2004 Oznámkuj: 12345
Autor referátu: fernando
 
Jazyk: Španielčina Počet slov: 3 702
Referát vhodný pre: Stredná odborná škola Počet A4: 13.1
Priemerná známka: 2.96 Rýchle čítanie: 21m 50s
Pomalé čítanie: 32m 45s
 

Aliud litterarum genus adiutorium admittit. Caluisius Sabinus memoria nostra fuit diues; et patrimonium habebat libertini et ingenium; numquam uidi hominen beatum indecentius. Huic memoria tam mala erat ut illi nomem modo Vlixis excideret, modo Achillis, modo Priami, quos tam bene nouerat quam pedagogos nostros nouimos. Nemo uetulus nomenclator, qui nomina non reddit sed imponit, tam perperam tribus quam ille Troianos et Achiuos persalutabat. Nihilominus eruditus uolebat uideri. Hanc itaque compendiariam excogitauit: magna summa emit seruos, unum qui Homerum teneret, alterum qui Hesiodum; nouem praeterea lyricis singulos adsignauit. Magno emisse illum non est quod mireris: non inuenerat, faciendos locauit. Postquam haec familia illi comparata est, coepit conuiuas suos inquietare. Habebat ad pedes hos, a quibus subinde cum peteret uersus quos referret, saepe in medio uerbo excidebat. Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum diuitum adrosor et, quod sequitur, adrisor, et, quod duobos his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas. Cum dixisset Sabinus centenis millibus sibi constare singulos seruos: "minoris -inquit- totidem scrinia emisses." Ille tamem in ea opinione erat ut putaret se scire quod quisquam in domo sua sciret. Idem Satellius illum hortari coepit ut luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem. Cum Sabinus respondisset: "et quomodo possum? Vix uiuo." "Noli, obsecro te -inquit- istuc dicere; non uides quam multos seruos ualentissimos habeas?" Bona mens nec commodatur nec emitur; et puto, si uenalis esset, non haberet emptorem: at mala cotidie emitur.
Sed accipe iam quod debeo et uale. "Diuitiae sunt ad legem naturae composita paupertas." Hoc saepe dicit Epicurus aliter atque aliter, sed numquam nimis dicitur quod numquam satis discitur: quisbusdam remedia monstranda, quibusdam inculcanda sunt. Vale.


XL. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

Quod frequenter mihi scribis gratias ago; nam quo uno modo potes te mihi ostendis. Numquam, epistulam tuam accipio ut non protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renouant et desiderium absentiae falso atque inani solacio leuant, quanto iucundiores sunt litterae, quae uera amici absentis uestigia, ueras notas adferunt.
 
späť späť   1  |   2  |  3  |  4  |  5  |  ďalej ďalej
 
Copyright © 1999-2019 News and Media Holding, a.s.
Všetky práva vyhradené. Publikovanie alebo šírenie obsahu je zakázané bez predchádzajúceho súhlasu.