referaty.sk – Všetko čo študent potrebuje
Elvíra
Štvrtok, 21. novembra 2024
Cultura y literatura latinas VI.
Dátum pridania: 15.05.2004 Oznámkuj: 12345
Autor referátu: fernando
 
Jazyk: Španielčina Počet slov: 3 702
Referát vhodný pre: Stredná odborná škola Počet A4: 13.1
Priemerná známka: 2.96 Rýchle čítanie: 21m 50s
Pomalé čítanie: 32m 45s
 

Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistulae impressa praestat, agnoscere.
Audisse te scribis Serapionem philosophum, cum istuc adplicuisset: "Solet magno cursu uerba conuellere, quae non effundit sed premit et urguet; plura enim ueniunt quam quibus uox una sufficiat." Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut uita, debet esse composita; nihil autem ordinatum est quod praecipitatur et properat. Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem niuis superueniens iuueni oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit. Sic itaque habe: istam uim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique. Aeque stillare illum nolo quam currere; nec extendat aures nec obruat. Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis; facilius tamen insidit quod expectatur quam quod praeteruolat. Denique tradere homines discipulis praecepta dicuntur: non traditur quod fugit. Adice nunc quod quae ueritati operam dat oratio et composita esse debet et simplex: haec popularis nihil habet ueri. Mouere uult turbam et inconsultas aures impetu rapere, tractandam se non praebet, aufertur: quomodo autem regere potest quae regi non potest? Quid quod haec oratio quae sanandis mentibus adhibetur descendere in nos debet? Remedia non prosunt nisi inmorantur. Multum praeterea habet inanitatis et uani, plus sonat quam ualet. Lenienda sunt quae me exterrent, compescenda quae inritant, discutienda quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda auaritia: quid horum raptim potest fieri? Quis medicus aegros in transitu curat? Quid quod en uoluptatem quidem ullam habet talis uerborum sine dilectu ruentium strepitus? Sed ut pleraque quae fieri posse non crederes cognouisse satis est, ita istos qui uerba exercuerunt abunde est semel audisse. Quid enim quis discere, quid imitari uelit? quid de eorum animo iudicet quorum oratio perturbata et inmissa est nec potest reprimi? Quemadmodum per procliue currentium non ubi uisum est gradus sistitur, sed incitato corporis ponderi seruit ac longius quam uoluit effertur, sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet uerba, non proicere, et pedetemptim procedere. "Quid ergo? Non aliquando et insurget?" Quidni? Sed salua dignitate morum, quam uiolenta ista et nimia uis exuit. Habeat uires magnas, moderatas tamen; perennis sit unda, non torrens. Vix oratori permiserim talem dicendi uelocitatem inreuocabilem ac sine lege uadentem: quemadmodum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam imperitus et rudis? Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut adfectus impotens sui, tantum festinet atque ingerat quantum aures pati possunt. Vale.



El primer historiador de este siglo es Caius Velleius Paterculus (19 a.C.
 
späť späť   1  |  2  |   3  |  4  |  5  |  ďalej ďalej
 
Copyright © 1999-2019 News and Media Holding, a.s.
Všetky práva vyhradené. Publikovanie alebo šírenie obsahu je zakázané bez predchádzajúceho súhlasu.