Zaujímavosti o referátoch
Ďaľšie referáty z kategórie
Cultura y literatura latinas VI.
Dátum pridania: | 15.05.2004 | Oznámkuj: | 12345 |
Autor referátu: | fernando | ||
Jazyk: | Počet slov: | 3 702 | |
Referát vhodný pre: | Stredná odborná škola | Počet A4: | 13.1 |
Priemerná známka: | 2.96 | Rýchle čítanie: | 21m 50s |
Pomalé čítanie: | 32m 45s |
Escribió "Institutiones oratoriæ Libri XII" en que muestra sano juicio y buen gusto, del cual reproducimos el Caput VI del Liber VII.
CAPUT VI
Scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quæstio est; et pars magna controversiæ juris hinc pendet: quo minus id in scholis accidere mirum est, ubi etiam ex industria fingitur. Ejus genus unum est, in quo et de scripto et de voluntate quæritur. Id tum accidit, cum est in lege aliqua obscuritas, et in ea aut uterque suam interpretationem confirmat, et adversarii subvertit, ut hic, Fur quadruplum solvat: duo surripuerunt pariter decem millia; petuntur ab utroque quadragena; illi postulant, ut vicena conferant: nam et actor dicit, hoc esse quadruplum, quod petat, et rei hoc, quod offerant: voluntas quoque utrimque defenditur. Aut, cum de altero intellectu certum est, de altero dubium. Ex meretrice natus en concienetur. Qua filium habebat, prostare coepit. Prohibetur adolescens concione. Nam de ejus filio, quæ ante partum meretrix est. Solet et illud quæri, quo referatur, quod scriptum est, Bis de eadem re en sit actio: id est, hoc bis ad actorem. an ad actionem? Hæc ex jure obscuro. Alterum genus est manifesto: quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellaverunt. In hoc altera pars scripto nititur, altera voluntate. Sed, contra scriptum, tribus generibus occurritur. Unum est, in quo, id servari semper non posse, ex ipso patet. Liberi parentes alant, aut vinciantur: non enim alligabitur infans. Hinc erit ad alia transitus, et divisio, num, quisquis non aluerit? num hic? Propter hoc, proponunt quidam tale genus controversiarum, in quo nullum argumentum est, quod ex lege ipsa peti possit, sed de eo tantum, de quo lis est, quærendum sit. Peregrinus, si murum adscenderit, capite puniatur. Cum hostes murum adscendissent, peregrinus eos depulit: petitur ad supplicium. Non erunt hic separatæ quæstiones, An quisquis? an hic? quia nullum potest afferri argumentum contra scriptum vehementius eo, quod in lite est: sed hoc tantum, An ne servandae quidem civitatis causa? Ergo et æquitate et voluntate pugnandum. Fieri tamem potest, ut ex aliis legibus exempla ducamus, per quæ appareat, semper stari scripto non posse, ut Cicero, pro Cæcina, fecit. Tertium, cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid, per quod probemus, aliud legum latorem voluisse; ut in hac controversia: Qui nocte cum ferro deprehensus fuerit, alligetur. Cum annulo ferreo inventum magistratus alligavit. Hic, quia est verbum in lege deprehensus, satis etiam significatum videtur, non contineri lege, nisi noxium ferrum. Sed, ut, qui voluntate nitetur, scriptum, quoties poterit, infirmare debebit; ita, qui scriptum tuebitur, adjuvare se etiam voluntate tentabit.