referaty.sk – Všetko čo študent potrebuje
Eugénia
Streda, 18. septembra 2019
Cultura y literatura latinas VI.
Dátum pridania: 15.05.2004 Oznámkuj: 12345
Autor referátu: fernando
 
Jazyk: Španielčina Počet slov: 3 702
Referát vhodný pre: Stredná odborná škola Počet A4: 13.1
Priemerná známka: 2.96 Rýchle čítanie: 21m 50s
Pomalé čítanie: 32m 45s
 
E. SIGLO I D.C. (1 - 100)
Seguramente la primera figura destacable es Lucius Anneus Seneca (4 a.C. - 65 d.C.), conocido como el Philosophus para distinguirlo de Marcus Anneus Seneca (Mayor), su padre. Estudioso, fue preceptor de Nerón quien trató de envenenarlo recibiendo de él la orden de eliminarse por el cual se suicidó abriéndose las venas estoicamente.

Es uno de los más variados escritores del siglo: filósofo, estadista, escritor de epístolas y sátiras, tragediógrafo. De indudable talento, Quintiliano lo critica por su estilo afectado.

En su "Epistulæ morales", dirigidas a su amigo Lucilio enseña una ética fría y resignada. Otras de su obras son: "De tranquillitate animi", "De clementia", "De brevitate vitæ", "De consolatione", "De Providentia", "De constantia sapientis", "De Vita beata". Además escribió tragedias que han sido criticadas como de dudoso gusto: "Agamennon", "Oedipus", "Hercules furens", "Hippolytus", etc.

También ha llegado hasta nosotros una sátira genial contra el emperador Claudio: "Apocolocyntosis Divi Claudii".

A continuación transcribimos las cartas XXVII y XL:


XXVII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

"Tu me -inquis- mones? Iam enim te ipse monuisti, iam correxisti? Ideo aliorum emendationi uacas?" Non sum tam improbus ut curationes aeger obeam, sed, tamquam in eodem ualetudinario iaceam, de communi tecum malo conloquor et remedia communico. Sic itaque me audi tamquam mecum loquar; in secretum te meum admitto et te adhibito mecum exigo. Clamo mihi ipse: "Numera annos tuos, et pudebit eadem uelle quae uolueras puer, eadem parare. Hoc denique tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te uitia. Dimitte istas uoluptates turbidas, magno luendas: non uenturae tantum sed praeteritae nocent. Quemadmodum scelera etiam si non sunt deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit, ita improbarum uoluptatum etiam post ipsas paenitentia est. Non sunt solidae, non sunt fideles; etiam si non nocent, fugiunt. Aliquod potius bonum mansurum circumspice; nullum autem est nisi quod animus ex se sibi inuenit. Sola uirtus praestat gaudium perpetuum, securum; etiam si quid obstat, nubium modo interuenit, quæ infra feruntur nec umquam diem uincunt." Quando ad hoc gaudium peruenire contingent? Non quidem cessatur adhuc, sed festinetur. Multum restat operis, in quod ipse necesse est uigiliam, ipse laborem tuum impendas, si effici cupis; delegationem res ista non recipit.
 
   1  |  2  |  3  |  4  |  5  |  ďalej ďalej
 
Copyright © 1999-2019 News and Media Holding, a.s.
Všetky práva vyhradené. Publikovanie alebo šírenie obsahu je zakázané bez predchádzajúceho súhlasu.