Zaujímavosti o referátoch
Ďaľšie referáty z kategórie
Cultura y literatura latinas VII.
Dátum pridania: | 15.05.2004 | Oznámkuj: | 12345 |
Autor referátu: | fernando | ||
Jazyk: | Počet slov: | 1 593 | |
Referát vhodný pre: | Stredná odborná škola | Počet A4: | 6.1 |
Priemerná známka: | 2.97 | Rýchle čítanie: | 10m 10s |
Pomalé čítanie: | 15m 15s |
Plures postremo mundus reos continet, scilicet uniuersum hominum genus. Iudicia denique non proconsulis, sed Dei sustinet. Que uos, benedicti, de carcere in custodiarium si forte translatos existimetis.
Habet tenebras, sed lumen estis ipsi. Habet uincula,.sed uos soluti estis Deo. Triste illic spirat, sed uos odor estis suauitatis. Iudex expectatur de iudicibus, sed uos estis de iudicibus ipsis iudicaturi. Contristetur illic qui fructum saeculi suspirat. Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiauit; in carcere autem etiam carceri. Nihil interest ubi sitis in saeculo, qui extra saeculum estis. Etsi aliqua amissistis uitae gaudia, negotiatio est aliquid amittere ut maiora Iucreris. Nihil adhuc dico de praemio, ad quod Deus martyres inuitat
III. Ipsam interim conuersationem saeculi et carceris comparemus. Non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit? Immo et quae iusta sunt caro non amittit per curam ecclesiae et agapen fratrum; et insuper quae semper utilia fidei spiritus adipiscitur. Non uides alienos deos, non imaginibus coram incurris, non solemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis uerberaris, non clamoribus spectaculorum, atrocitate uel furore uel impudicitia celebrantium caederis; non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt; uacas a scandalis, a tentationibus, a recordationibus malis, iam et a persecutione. Hoc praestat carcer christiano quod eremus prophetis. lpse Dominus in eremo frequentius agebat ut liberius oraret, ut saeculo cederet. Gloriam denique suam discipulis in solitudine demonstrauit.
IV. Auferamus carceris nomen, secessum uocemus. Etsi corpus includitur, etsi caro detinetur, omnia spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare spiritu, et non stadia opaca aut porticus longas proponis tibi, sed illam uiam quae ad Dominum ducit. Quotiens enim spiritu deambulaueris, totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in neruo, cum animus in caelo est. Totum hominem animus circumfert et quo uult transfert. Vbi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus tuus. lllic ergo sit cor nostrum, ubi uolumus habere thesaurum.
Saluus Julianus (¿? - 167). Jurisconsulto y consul. Se le conoce como el "Apóstata".
Aulus Gellius (¿? - 180). Gramático y filósofo. Autor de 20 libros "Noctes atticæ", menciona, citándolos, a más de 250 autores, resultando una composición de tipo misce-láneo, donde reunió ensayos y escritos del carácter más diverso.