referaty.sk – Všetko čo študent potrebuje
Klaudia
Nedeľa, 17. novembra 2019
Cultura y literatura latinas VIII.
Dátum pridania: 15.05.2004 Oznámkuj: 12345
Autor referátu: fernando
 
Jazyk: Španielčina Počet slov: 915
Referát vhodný pre: Stredná odborná škola Počet A4: 3.7
Priemerná známka: 2.98 Rýchle čítanie: 6m 10s
Pomalé čítanie: 9m 15s
 
G. SIGLO III D.C. (201 - 300)
Thascius Cæcilius Cyprianus (200 - 258), Padre de la Iglesia, obispo de Cartago y mártir. Nacido pagano, su conversión fue el mayor acontecimiento de su vida.

Su obra, en un latín puro, natural, elocuente y digno, se compone de 83 epístolas de carácter religioso y varios tratados: "De Mortalitate", "De Bono Patientiæ", "De Lapsis", "De Catholicæ Eclesiæ Unitate" donde se explaya abogando por la concordia de los obispos entre sí, que amezaba un cisma.

El Tratado "De Lapsis", del cual incluimos los tres primeros capítulos, plantea la situación de los cristianos que habían renegado de su fe durante la persecución de Decio (250 - 251):

Pax ecce, dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est et quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile uidebatur, ope atque ultione diuina securitas nostra reparata est. In laetitiam mentes redeunt et tempestate pressura ac nube discussa tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo et beneficia eius ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamuis agere gratias nostra uox nec in persecutione cessauerit: neque enim tantum licere inimico potest, ut non qui Deum corde toto et anima et uirtute diligimus benedictiones eius et laudes semper e ubique cum gloria praedicemus. Exoptatus uotis omnibus dies uenit et post longae noctis horribilem taetramque caliginem Domini luce radiatus mundus eluxit.
Confessores praeconio boni nominis claros et uirtutis ac fidei laudibus gloriosos Iaetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes desideratos diuina et inexplebili cupiditate complectimur. Adest militum Christi cors candida, qui persecutionis urgentis, ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carceris, armati ad tolerantiam mortis. Repugnastis fortiter saeculo, spectaculum gloriosum praebuistis Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo. Religiosa uox Christum locuta est, in quem se semel credidisse confessa est: inlustres manus quae non nisi diuinis operibus adsueuerant sacrificiis sacrilegis restiterunt: sanctificata ora caelestibus cibis post corpus et, sanguinem Domini profana contagia et idolorum reliquias respuerunt: ab impio sceleratoque uelamine quo illic uelabantur sacrificantium capita captiua caput uestrum liberum mansit: frons cum signo Dei pura diaboli coronam ferre non potuit, coronae se Domini reseruauit.
 
   1  |  2  |  3    ďalej ďalej
 
Copyright © 1999-2019 News and Media Holding, a.s.
Všetky práva vyhradené. Publikovanie alebo šírenie obsahu je zakázané bez predchádzajúceho súhlasu.