referaty.sk – Všetko čo študent potrebuje
Kamil
Utorok, 14. júla 2020
Cultura y literatura latinas IX.
Dátum pridania: 15.05.2004 Oznámkuj: 12345
Autor referátu: fernando
 
Jazyk: Španielčina Počet slov: 954
Referát vhodný pre: Stredná odborná škola Počet A4: 3.7
Priemerná známka: 2.96 Rýchle čítanie: 6m 10s
Pomalé čítanie: 9m 15s
 

Propiamente de religión escribió "De trinitate".

Transcribimos parte del libro III de "De Consolatione Philosophiæ"

BOETHIO

IX O qui perpetua mundum ratione gubernas,
terrarum cælique sator, qui tempus ab æuo
ire iubes stabilisque manens das cuncta moueri,
quem non externæ pepulerunt fingere causæ
materiæ fluitantis opus uerum insita summi
forma boni liuore carens, tu cuncta superno
ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse
mundum mente gerens similique in imagine formans
perfectasque iubens perfectum absoluere partes. Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis,
arida conueviant liquidis, en purior ignis
euolet aut mersas deducant pondera terras.

Tu triplicis mediam naturæ cuncta mouentem
conectens animan per consona membra resoluis;
quæ cum secta duos motum glomerauit in orbes,
in semet reditura meat mentemque profundam
circuit et simili conuertit imagine cælum. Tu causis animas paribus uitasque minores
prouehis et leuibus sublimes curribus aptans
in cælum terramque seris, quas lege benigna
ad te conuersas reduci facis igne reuerti. Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
da fontem lustrare boni, da luce reperta
in te conspicuos animi defigere uisus. Dissice terrenæ nebulas et pondera molis
atque tuo splendore mica; tu namque serenum,
tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
principium, uector, dux, semita, terminus idem.

10.1 Quoniam igitur quæ sit imperfecti, quæ etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam hæc felicitatis perfectio constituta sit.

In quo illud primum arbitror inquirendum an aliquod huius modi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, en nos præter rei subiectæ ueritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum, negari nequit; omne enim quod imperfectum esse dicitur id imminutione perfecti imperfectum esse perhibitur.

Quo fit ut, si in quolibet genere imperfectum quid esse uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit; etenim perfectione sublata unde illud quod imperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest. Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in hæc extrema atque effeta dilabitur. Quodsi, uti paulo ante monstrauimus, est quædam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari. - Firmissime, inquam, uerissimeque conclusum est.



Magnus Felix Ennodius. Nacido en Milán (473 - 521). Obispo de Pavía. Casado, su esposa patricia se hizo religiosa. Conocemos su "Panegírico de Teodorico", una "Vida de San Epifanio" y otra "Vida de San Antonio", en un estilo más bien rudo e inculto. Además escribió dos libros de "Carmina" y conocemos dos de "Epistulæ".
 
späť späť   1  |   2  |  3    ďalej ďalej
 
Copyright © 1999-2019 News and Media Holding, a.s.
Všetky práva vyhradené. Publikovanie alebo šírenie obsahu je zakázané bez predchádzajúceho súhlasu.